Hľadaný výraz: Oz 1,6-9, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
6 Et concepit adhuc et peperit filiam; et dixit ei: “ Voca nomen eius “Absque misericordia”, quia non addam ultra misereri domui Israel, ut ignoscam eis. 7 Et domui Iudae miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus ”. 8 Et ablactavit eam, quae erat 'Absque misericordia', et concepit et peperit filium. 9 Et dixit: “ Voca nomen eius 'Non populus meus', quia vos non populus meus, et ego 'Non sum' vobis.

1

mail   print   facebook   twitter